PARES Franciae

PARES Franciae
PARES Franciae
sunt XIII. Ministri coronae Gallicae, et principes Consiliarii Parlamenti Parisiensis, Curia Parium propterea dicti. Horum Sex Ecclesiastici, Nempe Archiepiscopus Remensis, Episcop. Lingonensis, Laudunensis, Duces Pares; Bello vacensis, Neviodunensis, Cabillonensis. Comites pares. Sex Laici, Burgundiae, Normanniae, Aquitan. Duces; Flandriae, Tholosae et Campan. Comites. Instituti sub Roberto Sapiente. Favin. de offic. Coronae Gall. l. 3. c. 2. Tillet. Pasq. Duchesn. etc. Exemplum Regum suorum sequutos ait Hadr. Vales. non duces modo et Comites, atque adeo Episcopos, sed etiam parvorum oppidorum nonnumquam et castellorum, dominos, qui suos sibi Pares plerumque numerô XII. habere voluerint. Hinc qui Ducibus assidebant, in privatis iudiciis aut in conventibus publicis, Pares Ducatus aut Pares Curiae, Aquitanicae, vel Burgundicae et similium: qui Comitibus aderant Barones aut Proceres, Pares Comitatus Flandriae v. g. aut Pares Curiae Flandrensis: qui in consilio erant Episcopis Barones, huius aut illius Episcopatus Pares vocatos esse./Certe Lambertus Chronico de Comit. Gisnens. duodecim Curiae Flandrensis Paeres et Barones fuisse: ac Comitatum Gisnensem totidem Pariatus ac Barcnatus a Priscis temporibus habuisse, atque etiam duodecim Pares vel Barones castro Ardae Arnoldoque Domino Ardenii subiectos fuisse refert. Similiter et Iohannes Parisiensis in memor. Histor. Optimates Germaniae, qui Imperatorem eligunt, numero XII. esse ait, Paresque etiam appellari. Vide Vales. Notit. Gall, in Durocortoro Remorum. Iidem Consiliarii vocati: Unde Philippus Valesius Rex Gall. A. C. 1339. in literis suis, Iohannem Lingonensem Episcopum Consiliarium suum appellat, quod modo laudatus Valesius Parem interpretatur; qui idem ex Chartulario Ecclesiae Lingonicae, ad A. C. 1275. XII. Parium Franciae hunc ordinem affert: Comes Flandriae, Dux Aquitaniae, Dux
Burgundiae, Dux Normanniae, Comites Tolosae et Campaniae: Episcopi Bellovacorum, Noviemagi et Catalaunorum, Comites Pares: Antistites Remorum Lauduni et Lingonum, Duces. Additurque, Comites Britanniae, Niverni, Atrebaturn, Andicavorum, Marchiae, splendore et potentiâ ad Pares proxime accedunt: quibus adiungi possunt Comites Blesenses, Antissiodorenses, Temodorenses, Durocassini, Claromontenses, oppidi S. Pauli: domini Burbonis, Belliieci et Codiciaci. Vide eundem in voce Lingones. Matthaeus Paris A. C. 1257 duodenarium Franciae Parium catalogum his verbis exsequitur: Rex Francorum --- Magnates suos animat et confortat, pr aecipue eos, quos XII. Pares Franciae consuevimus appellare. Et quia praetactum est de Alemannorum Primatibus, ad quos Regis spectat electio, non reor a materia alienum, si nomina Francorum nobilium, praecipue ad quos Regni negotia spectant ardua, praesenti inseramus paginae, cum succincta tamen brevitate. Archiepiscopus Remensis, qui Regem Francorum caelesti consecrat chrismate, quapropter Rex Francorum, Regum censetur dignissimus, est omnium Franciae Parium primus et excellentissimus: Episcopus Noviomensis, qui est Comes Palatinus: Episcopus Belvacensis. qui est Comes Palatinus: Episcopus Catalaunensis. Episcopus Lingonensis. qui et si pauper sit, dignus tamen habetur. Episcopus Laudunensis, qui Dux est et Comes, ratione S. Remigii, ad quem devoluta fuit illa praeclara hereditas. Dux Normanniae, primus mter Laicos et dignissimus: Rex Angliae, Duxest de iure Normanniae, sanguinis derivatione geniali, Rex ex conquestu --- Dux Aquitaniae, Dux Burgundiae, Comes Flandrensis, Comes Campaniae, Comes Tolosae, qui dicitur Comes S. Aegidii. Alius Franciae Parium ordo recensetur, in Regesto Parlamenti, proiudicio litis Roberti Atrebatensis, apud Tilium, quae in Latinum translata sic habent:
Olim XII. solum erant Pares in Francia, sex Laici, et sex Clerici, e quibus Clerici non mutantur; nempe Pares Duces, Archiepiscopus Remensis, Episcopus Laudunensis, Episcopus Lingonensis. Clerici Comites Episcopus Bellovacensis, Episcopus Cabillonensis, Episcopus Noviomensis. Pares Laici, Duces, Dux Burgundiae, Dux Normanniae, Dux Aquitaniae Comites, Comes Tolosanus, Comes Flandrensis, Comes Campaniae, Pares prisci hic siti sunt, uti sedere selent in iudicio, in praesentia Regis; debent autem Pares Laici sedere ad dextram, et Pares Clerici ac Praelati ad sinistram Regis. Eorum olim sacramentum, quod in Parlamento edebant, in primo, quem inibant, iudiciorum consessu, eiusmodi fuit, in lingua vernacula, Vous iurez par vostre foy et serment et sur les saintes Euangiles, que vous serez bon, loyal, feal et obeissant: au Roy de France nostre Sire, qui cy est, et a les horis et successeurs, son corps, ses membres, son heritage, les droiz et nobleces de la Couronne de France et de sa souverainete. Garderez et deffenderez envers tous et contre tous, qui peuvent viure ne morir et loyal et bon conseil li donrez toutes les fois qu'il vous en requerra et tendrez secret son conseil et toutes choses, qui sont a tenir secretes pour le bien de luy et de son Royaume. Quod postea immutatum, atque hisce verbis conceptum est: Vous iurez et promettez bien et sidellement conseiller et servir le Rey en ses tres hauts tres grands et importans affaires et seant en la dite Cour, garder les Ordonnances, rendre la iustite au pavure comme au riche et tenir les deliberations clauses et secretes, et vous comporter comme un digne et vertueux Pair de France, viure et mourir en l'obeissance du Roy. Ce fait le Pair prend son espee, et monte aux hauts sieges et assiste a l'audience. Hodie adduntur hisce, comme un vertueux Pair de France, haec verba, et offieier de la Couronne, uti docet Car. du Fresne Glossar. Sed hodie non eadem Parium horum ratio. Quamvis enim etiamnum eorum XII. numerentur, Saecularium tamen, qui nascenti Regno pene coaevi erant, iudice Grammondô, nomen ferme evanuit, ex quo feuda ipsorum ipsi Regno, variis temporibus, unita sunt. His suffecti sex, Pares Franciae quidem similiter dicuntur, sed rem si spectes, priscis illis longe inferiores sunt. Cum enim illis olim imperium merum et iura Regni vi feudi essent, his feudi nomen inane est, Ducatus, vacuus auctoritate titulus. Primum nonnullis sex lecti, inde numerus auctior, donec in contemptum venit. In inauguratione Regum hodie ex arbitrio Regis sex leguntur, qui vices subeant: ea autem Paribus cura, id ex veteriformula muneris est, ut praesto sint Regi et societ ate manuum pares se exhibeant coronae sustinendae: unde dicti Pares, Fellerus ad Hornium orb. Imper. Vide quoque Grammondum Histor. Gall. l. 1. et plura hanc in rem apud Car. du Fresne Glossar. ut et supra, voce Par.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • PATRICII Franciae — côdem fere quô apud Byzantinos, gradu in Regno hoc memorantur. Lex Ripuar. tit. 50. §. 1. Si quis testes ad mallum ante Centenarium vel Comitem, seu ante Ducem Patricium vel Regem necesse habuerit, ut donent testimonium. etc. Ubi Patricius Duci… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAR — PAR. i. e. eiusdem dignitatis et conditionis; Sic pares sese invicem appellant filii Ludovici Pii Imperatoris Conventu apud Marsnam A. C. 851. c. 2. 3. et alibi passim. Inde Pares appellati, unius Domini convassalli, quod ratione hominii ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PALATINI — Scholiastae Iuliani Antecessoris c. 28. Omnes qui in palatio militant: quibus secundum nonnullos Castrenses oppositi; in qua sententia et Salmasius aliquandiu haerens, putavit separatum olim ac diversum fuisse ministerium Imperatoribus, Aulicum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Pair von Frankreich — Der Titel Pair (französisch von lat. par = gleich) bezeichnet seit dem 13. Jahrhundert politisch privilegierte Hochadelige in Frankreich. Die englische Form ist Peer. Der Status eines Pairs von Frankreich war der höchste im französischen Adel und …   Deutsch Wikipedia

  • SUBMONITOR — in Tabulario Vincocin. apud C. du Fresne Per ordinarium Submonitorem in Curiam vocatus, Gallis Semonneur, apparitor est, in ius vocans, de cuiusmodi Submonitorum officio, prolixe agit Radulfus Henghamus in Summa magna c. 5. Et quidem, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pair — Pair, m. et n. C est en general égal, semblable, equipollent, Par. Pareil, et en pluriel Pairs, sont les vassaux d un seigneur, qui sont tenus assister à leur seance en Cour, et à leurs plaids, lesquels ne sont en tous pais d une sorte Pares. Du… …   Thresor de la langue françoyse

  • CAESAROMAGUS Bellovacorum — Bratuspantium oppidum Bellovacorum, cuius Caesar meminit, l. 2. Bell. Gall. c. 13. caput ipsum Gentis fuisle, quod postea Casaromagum, ac demum Bellovacos nomine Gentis appellaverint incolae, existimant Iosephus Scaliger, Anton. Oiseliu I. C. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ADMORTIZATIO — translatio praediorum in manum mortuam, seu praediorum acquisitio, facta a Monasteriis et Collegiis religiosis vel etiam Laicis, quae semel acquisita, in commercio, mutationibus aliisque praediorum oneribus obnoxia esse desinunt, nec adventitia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ludwig IX. (Frankreich) — Der heilige Ludwig in einer um 1235 gefertigten Miniatur. (New York, Pierpont Morgan Library) Ludwig IX. von Frankreich (* 25. April 1214 in Poissy, vermutlich auf der Burg Poissy; † 25. August 1270 in Karthago), war von 1226 bis 1270 ein… …   Deutsch Wikipedia

  • Ludwig der Heilige — Der heilige Ludwig in einer um 1235 gefertigten Miniatur (New York, Pierpont Morgan Library) Ludwig IX. von Frankreich, genannt Ludwig der Heilige in Frankreich Saint Louis (* 25. April 1214 in Poissy, vermutlich auf der Burg Poissy; † 25. August …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”